POLYDORUS

POLYDORUS
I.
POLYDORUS
Lacedaemoniorum Rex, qui civibus, snis cum Messeniis viginti annorum bellô implicitis, tandem rei finem ut imponeret, et Messenios ad proelium eliceret, simulavit cum Theopompo, alterius familiae Rege simultatem: a cuius regressu egressi Messenii, a fronte et a tergo circumventi, vi subacti sunt. Fuit autem is filius Alcamexis, ex Eurysthenidis decimus: a Polemarcho quodam viro audaci occisus. Ei mortuo Lacedaemonii prae cunctis aliis Regibus honores eximios tribuerunt: erat enim Spartanis omnibus aeque carus, ob spectatam virtutem, summam comitatem et iustitiam. Et quidem decretum, ut Magistratus instrumenta publica Polydori imagine signarent. Eiusdem domus de uxore publice empta. Βοώνητα dicta, quod boves pretium fuere, usu nummi a Lycurgo vertitô. Etiam heroicis honoribus cultum, docet nummus aeneus ΛΑΚΕΔ αιμονίων, in quo ΠΟΛΥΔΩΡΟΥ Regis caput laureatum; aversâ parte, Eques hastatus hosti porstrato insultans, Pausan. Lacon. Goltzius Gr. Tab. XI. Alii. Nec omittendum, illô regnante Lacedaemonios in italiam Coloniam deduxisse Crotonem, alteramque Locros ad Zephyr. promontor. Illi successit fil. Eurycrates praefatus quem vide.
II.
POLYDORUS
Priami fil. ex Hecuba, quem pater initiô belli Troiani incertum communis Martis exitum metuens, cum magno auri pondere educandum tradidit Polymnestori Thraciae regi, antiquo hospiti, amico et genero suo. Sed ille deletâ Troiâ, ceterisque Priami fere omnibus liberis interfectis, auri cupiditate adductus, Polydorum in litore spatiantem telis aggreditur, et frustra fidem Deorum hominumque implorantem, occidit, caesoque tumulum iniecit, cui postea myrtus increvit. sanguineis guttis distillans. Quod cum mater Hecuba intellexisset, simulavit se ingens adhuc auri pondus velle illi secreto indicare, quod pro filio acciperet. Quod avarus rex verum existimans, mox ad Hecubam profectus illius unguibus occaecatus est. Exstat tamen et alia de Polydoro opinio, nempe Graecos per Thraciam venientes hunc cepisse; Priamum autem redimentem filium, Graecis pro eo dedisse urbem, quae postea ab eventu Antandros dicta est: quâ acceptâ illos tamen nihilominus Polydorum lapidibus obruisse, Servius, in Aen. l. 3. Hinc Polydoreus, Ovid. Met. l. 13. v. 629.
En Polydoreo manantem sanguine terram.
Item Polydorus alius. Priami filius ex Laothoe Altai Lelegum regis filia: quem Achilles cum fratre Lycaone in bello Froiano interemit.
III.
POLYDORUS
Rhodius, caelator nobilis, qui ex uno lapide fecit Laocoontem et liberos, nexusque mirabiles. Plin. l. 34. c. 8. et l. 36. c. 5.
IV.
POLYDORUS
fil. alcamenae, pater Eurycratis, Lacedaemonius, Heracides. Herodot. l. 7. idem cum priore.
V.
POLYDORUS
frater Iasonis Pheraei, qui secundum quosdam, ut Dux thefsalorum Principatum Graeciae affectantium et Pheraeorum Dominus fieret, fratrem dolô occidit, Ann. 3. Olym. 102. Praefuit autem Thessalis annum saltem unum: a Fratre Alexandro vicissim venenô sublatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Polydorus — Polydōrus, griech. Bildhauer aus Rhodus, s. Agesander …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Polydorus — In Greek mythology, Polydorus referred to several different people.#An Argive, son of Hippomedon. Pausanias lists him as one of the Epigoni, who attacked Thebes in retaliation for the deaths of their fathers, the Seven Against Thebes, who died… …   Wikipedia

  • POLYDORUS Virgilius — seu Vergilius, Urhinas, vixit saeculô 15. et 16. Eruditione famam meritus. Edidit A. C. 1499. de Inventoribus rerum libros 8. Dein in Angliam profectus, ut ibi dearium S. Petri colligeret, gratiâ Principum Anglicorum potitus est, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Polydorus (son of Cadmus) — The only son of Cadmus and Harmonia, Polydorus was a king of Thebes, Greece. Upon his father s death, Pentheus, the son of his sister Agave and Echion, one of the Spartoi, ruled Thebes. Pentheus, however, ruled only for a short time, before… …   Wikipedia

  • Polydorus Vergilius — Polydore Virgile Polydore Virgile, ou encore Polydore Vergil, ou de son nom latin Polydorus Vergilius, (Urbin, (Italie), 1470 1555) est un écrivain et historien italien. Après avoir étudié à Bologne et Padoue, il devint le secrétaire du duc d… …   Wikipédia en Français

  • Polydorus Plasdens, S. (2) — 2S. Polydorus Plasdens (12. Dec.), ein Zögling des englischen Collegiums zu Rom und apostolischer Missionär in seinem Vaterlande, welcher des katholischen Glaubens wegen zu London schmählich aufgehängt und noch halb lebend ausgeweidet wurde am 10 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Polydorus — biographical name 1st century B.C. Rhodian sculptor …   New Collegiate Dictionary

  • Polydorus (1) — 1Polydorus (5. März), ein Laienbruder aus dem Orden der mindern Brüder, der aus Rom gebürtig, zu Scarlino in Toscana um d.J. 1454 gottselig verschieden ist, steht bei den Boll. unter den Uebergangenen. Er hatte zu Siena das Bürgermeisteramt… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Polydorus — /pol i dawr euhs, dohr /, n. fl. 1st century B.C., Greek sculptor who, with Agesander and Athenodorus, carved the Laocoön group. * * * …   Universalium

  • Polydorus — Pol•y•do•rus [[t]ˌpɒl ɪˈdɔr əs, ˈdoʊr [/t]] n. big fl. 1st century b.c., Greek sculptor …   From formal English to slang

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”